Skip and go to main content
12
DE
EN (Englisch)
NL (Niederländisch)

Paragraph 12

Abschnitte aktivieren/deaktivieren:
Originaltext

Quaeres a nobis, Gratti, cur tanto opere hoc homine delectemur. Quia suppeditat nobis ubi et animus ex hoc forensi strepitu reficiatur et aures convicio defessae conquiescant. An tu existimas aut suppetere nobis posse quod cotidie dicamus in tanta varietate rerum, nisi animos nostros doctrina excolamus, aut ferre animos tantam posse contentionem, nisi eos doctrina eadem relaxemus? Ego vero fateor me his studiis esse deditum. Ceteros pudeat, si qui ita se litteris abdiderunt ut nihil possint ex eis neque ad communem adferre fructum neque in aspectum lucemque proferre; me autem quid pudeat qui tot annos ita vivo, iudices, ut a nullius umquam me tempore aut commodo aut otium meum abstraxerit aut voluptas avocarit aut denique somnus retardarit?

Kolometrische Ansicht

Quaeres a nobis, Gratti,

  • cur tanto opere hoc homine delectemur.

Quia suppeditat nobis

  • ubi et animus ex hoc forensi strepitu reficiatur
  • et aures convicio defessae conquiescant.

An tu existimas

  • aut suppetere nobis posse
    • quod cotidie dicamus in tanta varietate rerum,
      • nisi animos nostros doctrina excolamus,
  • aut ferre animos tantam posse contentionem,
    • nisi eos doctrina eadem relaxemus?

Ego vero fateor

  • me his studiis esse deditum.

Ceteros pudeat,

  • si qui ita se litteris abdiderunt
    • ut nihil possint ex eis neque ad communem adferre fructum neque in aspectum lucemque proferre;

me autem quid pudeat

  • qui tot annos ita vivo, iudices,
    • ut a nullius umquam me tempore aut commodo aut otium meum abstraxerit
    • aut voluptas avocarit
    • aut denique somnus retardarit?
Übersetzung

.

Logo Pro Archia
To the homepage of Pro Archia Vorheriger paragraph Öffnen Paragraphen Nächster paragraph Öffnen Hintergrund

Paragraphen

  • Paragraph 1
  • Paragraph 2
  • Paragraph 3
  • Paragraph 4
  • Paragraph 5
  • Paragraph 6
  • Paragraph 7
  • Paragraph 8
  • Paragraph 9
  • Paragraph 10
  • Paragraph 11
  • Paragraph 12
  • Paragraph 13
  • Paragraph 14
  • Paragraph 15
  • Paragraph 16
  • Paragraph 17
  • Paragraph 18
  • Paragraph 19
  • Paragraph 20
  • Paragraph 21
  • Paragraph 22
  • Paragraph 23
  • Paragraph 24
  • Paragraph 25
  • Paragraph 26
  • Paragraph 27
  • Paragraph 28
  • Paragraph 29
  • Paragraph 30
  • Paragraph 31
  • Paragraph 32

Hintergrund

  • Extra