Skip and go to main content
13
DE
EN (Englisch)
NL (Niederländisch)

Paragraph 13

Abschnitte aktivieren/deaktivieren:
Originaltext

Qua re quis tandem me reprehendat, aut quis mihi iure suscenseat, si, quantum ceteris ad suas res obeundas, quantum ad festos dies ludorum celebrandos, quantum ad alias voluptates et ad ipsam requiem animi et corporis conceditur temporum, quantum alii tribuunt tempestivis conviviis, quantum denique alveolo, quantum pilae, tantum mihi egomet ad haec studia recolenda sumpsero? Atque id eo mihi concedendum est magis quod ex his studiis haec quoque crescit oratio et facultas quae, quantacumque est in me, numquam amicorum periculis defuit. Quae si cui levior videtur, illa quidem certe quae summa sunt ex quo fonte hauriam sentio.

Kolometrische Ansicht

Qua re quis tandem me reprehendat,
aut quis mihi iure suscenseat,

  • si,
    • quantum ceteris ad suas res obeundas, quantum ad festos dies ludorum celebrandos, quantum ad alias voluptates et ad ipsam requiem animi et corporis conceditur temporum,
    • quantum alii tribuunt tempestivis conviviis, quantum denique alveolo, quantum pilae,
  • tantum mihi egomet ad haec studia recolenda sumpsero?

Atque id eo mihi concedendum est magis

  • quod ex his studiis haec quoque crescit oratio et facultas
    • quae,
      • quantacumque est in me,
    • numquam amicorum periculis defuit.
  • Quae si cui levior videtur,

illa quidem certe

  • quae summa sunt
  • ex quo fonte hauriam

sentio.

Übersetzung

.

Logo Pro Archia
To the homepage of Pro Archia Vorheriger paragraph Öffnen Paragraphen Nächster paragraph Öffnen Hintergrund

Paragraphen

  • Paragraph 1
  • Paragraph 2
  • Paragraph 3
  • Paragraph 4
  • Paragraph 5
  • Paragraph 6
  • Paragraph 7
  • Paragraph 8
  • Paragraph 9
  • Paragraph 10
  • Paragraph 11
  • Paragraph 12
  • Paragraph 13
  • Paragraph 14
  • Paragraph 15
  • Paragraph 16
  • Paragraph 17
  • Paragraph 18
  • Paragraph 19
  • Paragraph 20
  • Paragraph 21
  • Paragraph 22
  • Paragraph 23
  • Paragraph 24
  • Paragraph 25
  • Paragraph 26
  • Paragraph 27
  • Paragraph 28
  • Paragraph 29
  • Paragraph 30
  • Paragraph 31
  • Paragraph 32

Hintergrund

  • Extra