Skip and go to main content
16
DE
EN (Englisch)
NL (Niederländisch)

Paragraph 16

Abschnitte aktivieren/deaktivieren:
Originaltext

Ex hoc esse hunc numero quem patres nostri viderunt, divinum hominem, Africanum, ex hoc C. Laelium, L. Furium, moderatissimos homines et continentissimos, ex hoc fortissimum virum et illis temporibus doctissimum, M. Catonem illum senem; qui profecto si nihil ad percipiendam colendamque virtutem litteris adiuvarentur, numquam se ad earum studium contulissent. Quod si non hic tantus fructus ostenderetur, et si ex his studiis delectatio sola peteretur, tamen, ut opinor, hanc animi remissionem humanissimam ac liberalissimam iudicaretis. Nam ceterae neque temporum sunt neque aetatum omnium neque locorum; at haec studia adulescentiam acuunt, senectutem oblectant, secundas res ornant, adversis perfugium ac solacium praebent, delectant domi, non impediunt foris, pernoctant nobiscum, peregrinantur, rusticantur.

Kolometrische Ansicht

Ex hoc esse hunc numero

  • quem patres nostri viderunt,

divinum hominem, Africanum, ex hoc C. Laelium, L. Furium, moderatissimos homines et continentissimos, ex hoc fortissimum virum et illis temporibus doctissimum, M. Catonem illum senem;
qui profecto

  • si nihil ad percipiendam colendamque virtutem litteris adiuvarentur,

numquam se ad earum studium contulissent.

  • Quod si non hic tantus fructus ostenderetur,
  • et si ex his studiis delectatio sola peteretur,

tamen,

  • ut opinor,

hanc animi remissionem humanissimam ac liberalissimam iudicaretis.
Nam ceterae neque temporum sunt neque aetatum omnium neque locorum;
at haec studia adulescentiam acuunt,
senectutem oblectant,
secundas res ornant,
adversis perfugium ac solacium praebent,
delectant domi,
non impediunt foris,
pernoctant nobiscum,
peregrinantur,
rusticantur.

Übersetzung

.

Logo Pro Archia
To the homepage of Pro Archia Vorheriger paragraph Öffnen Paragraphen Nächster paragraph Öffnen Hintergrund

Paragraphen

  • Paragraph 1
  • Paragraph 2
  • Paragraph 3
  • Paragraph 4
  • Paragraph 5
  • Paragraph 6
  • Paragraph 7
  • Paragraph 8
  • Paragraph 9
  • Paragraph 10
  • Paragraph 11
  • Paragraph 12
  • Paragraph 13
  • Paragraph 14
  • Paragraph 15
  • Paragraph 16
  • Paragraph 17
  • Paragraph 18
  • Paragraph 19
  • Paragraph 20
  • Paragraph 21
  • Paragraph 22
  • Paragraph 23
  • Paragraph 24
  • Paragraph 25
  • Paragraph 26
  • Paragraph 27
  • Paragraph 28
  • Paragraph 29
  • Paragraph 30
  • Paragraph 31
  • Paragraph 32

Hintergrund

  • Extra