Skip and go to main content
19
DE
EN (Englisch)
NL (Niederländisch)

Paragraph 19

Abschnitte aktivieren/deaktivieren:
Originaltext

Sit igitur, iudices, sanctum apud vos, humanissimos homines, hoc poetae nomen quod nulla umquam barbaria violavit. Saxa atque solitudines voci respondent, bestiae saepe immanes cantu flectuntur atque consistunt; nos instituti rebus optimis non poetarum voce moveamur? Homerum Colophonii civem esse dicunt suum, Chii suum vindicant, Salaminii repetunt, Smyrnaei vero suum esse confirmant itaque etiam delubrum eius in oppido dedicaverunt, permulti alii praeterea pugnant inter se atque contendunt. Ergo illi alienum, quia poeta fuit, post mortem etiam expetunt; nos hunc vivum qui et voluntate et legibus noster est repudiamus, praesertim cum omne olim studium atque omne ingenium contulerit Archias ad populi Romani gloriam laudemque celebrandam? Nam et Cimbricas res adulescens attigit et ipsi illi C. Mario qui durior ad haec studia videbatur iucundus fuit.

Kolometrische Ansicht

Sit igitur, iudices, sanctum apud vos, humanissimos homines, hoc poetae nomen

  • quod nulla umquam barbaria violavit.

Saxa atque solitudines voci respondent,
bestiae saepe immanes cantu flectuntur atque consistunt;
nos

  • instituti rebus optimis

non poetarum voce moveamur?
Homerum Colophonii civem esse dicunt suum,
Chii suum vindicant,
Salaminii repetunt,
Smyrnaei vero suum esse confirmant
itaque etiam delubrum eius in oppido dedicaverunt,
permulti alii praeterea pugnant inter se atque contendunt.
Ergo illi alienum,

  • quia poeta fuit,

post mortem etiam expetunt;
nos hunc vivum

  • qui et voluntate et legibus noster est

repudiamus,

  • praesertim cum omne olim studium atque omne ingenium contulerit Archias
    • ad populi Romani gloriam laudemque celebrandam?

Nam et Cimbricas res adulescens attigit
et ipsi illi C. Mario

  • qui durior ad haec studia videbatur

iucundus fuit.

Übersetzung

.

Logo Pro Archia
To the homepage of Pro Archia Vorheriger paragraph Öffnen Paragraphen Nächster paragraph Öffnen Hintergrund

Paragraphen

  • Paragraph 1
  • Paragraph 2
  • Paragraph 3
  • Paragraph 4
  • Paragraph 5
  • Paragraph 6
  • Paragraph 7
  • Paragraph 8
  • Paragraph 9
  • Paragraph 10
  • Paragraph 11
  • Paragraph 12
  • Paragraph 13
  • Paragraph 14
  • Paragraph 15
  • Paragraph 16
  • Paragraph 17
  • Paragraph 18
  • Paragraph 19
  • Paragraph 20
  • Paragraph 21
  • Paragraph 22
  • Paragraph 23
  • Paragraph 24
  • Paragraph 25
  • Paragraph 26
  • Paragraph 27
  • Paragraph 28
  • Paragraph 29
  • Paragraph 30
  • Paragraph 31
  • Paragraph 32

Hintergrund

  • Extra