Skip and go to main content
3
DE
EN (Englisch)
NL (Niederländisch)

Paragraph 3

Abschnitte aktivieren/deaktivieren:
Originaltext

Sed ne cui vestrum mirum esse videatur, me in quaestione legitima et in iudicio publico, cum res agatur apud praetorem populi Romani, lectissimum virum, et apud severissimos iudices, tanto conventu hominum ac frequentia hoc uti genere dicendi quod non modo a consuetudine iudiciorum verum etiam a forensi sermone abhorreat, quaeso a vobis ut in hac causa mihi detis hanc veniam adcommodatam huic reo, vobis, quem ad modum spero, non molestam, ut me pro summo poeta atque eruditissimo homine dicentem hoc concursu hominum literatissimorum, hac vestra humanitate, hoc denique praetore exercente iudicium, patiamini de studiis humanitatis ac litterarum paulo loqui liberius, et in eius modi persona quae propter otium ac studium minime in iudiciis periculisque tractata est uti prope novo quodam et inusitato genere dicendi.

Kolometrische Ansicht
  • Sed ne cui vestrum mirum esse videatur,
    • me in quaestione legitima et in iudicio publico, 
      • cum res agatur apud praetorem populi Romani, lectissimum virum, et apud severissimos iudices,
    • tanto conventu hominum ac frequentia hoc uti genere dicendi
      • quod non modo a consuetudine iudiciorum verum etiam a forensi sermone abhorreat,

quaeso a vobis

  • ut in hac causa mihi detis hanc veniam adcommodatam huic reo, vobis, 
    • quem ad modum spero, 
  • non molestam, 
  • ut me
    • pro summo poeta atque eruditissimo homine dicentem
  • hoc concursu hominum literatissimorum, hac vestra humanitate,
    • hoc denique praetore exercente iudicium,
  • patiamini
    • de studiis humanitatis ac litterarum paulo loqui liberius,
    • et in eius modi persona
      • quae propter otium ac studium minime in iudiciis periculisque tractata est
    • uti prope novo quodam et inusitato genere dicendi.
Übersetzung

.

Logo Pro Archia
To the homepage of Pro Archia Vorheriger paragraph Öffnen Paragraphen Nächster paragraph Öffnen Hintergrund

Paragraphen

  • Paragraph 1
  • Paragraph 2
  • Paragraph 3
  • Paragraph 4
  • Paragraph 5
  • Paragraph 6
  • Paragraph 7
  • Paragraph 8
  • Paragraph 9
  • Paragraph 10
  • Paragraph 11
  • Paragraph 12
  • Paragraph 13
  • Paragraph 14
  • Paragraph 15
  • Paragraph 16
  • Paragraph 17
  • Paragraph 18
  • Paragraph 19
  • Paragraph 20
  • Paragraph 21
  • Paragraph 22
  • Paragraph 23
  • Paragraph 24
  • Paragraph 25
  • Paragraph 26
  • Paragraph 27
  • Paragraph 28
  • Paragraph 29
  • Paragraph 30
  • Paragraph 31
  • Paragraph 32

Hintergrund

  • Extra