Skip and go to main content
15
DE
EN (Englisch)
NL (Niederländisch)

Paragraph 15

Abschnitte aktivieren/deaktivieren:
Originaltext

Quaeret quispiam: ‘quid? illi ipsi summi viri quorum virtutes litteris proditae sunt istane doctrina quam tu effers laudibus eruditi fuerunt?’ Difficile est hoc de omnibus confirmare, sed tamen est certum quid respondeam. Ego multos homines excellenti animo ac virtute fuisse sine doctrina, et naturae ipsius habitu prope divino per se ipsos et moderatos et gravis exstitisse fateor; etiam illud adiungo, saepius ad laudem atque virtutem naturam sine doctrina quam sine natura valuisse doctrinam. Atque idem ego hoc contendo, cum ad naturam eximiam et inlustrem accesserit ratio quaedam conformatioque doctrinae, tum illud nescio quid praeclarum ac singulare solere exsistere.

Kolometrische Ansicht

Quaeret quispiam:
‘quid?
illi ipsi summi viri

  • quorum virtutes litteris proditae sunt

istane doctrina

  • quam tu effers laudibus

eruditi fuerunt?’
Difficile est hoc de omnibus confirmare,
sed tamen est certum

  • quid respondeam.

Ego multos homines

  • excellenti animo ac virtute fuisse sine doctrina,
  • et naturae ipsius habitu prope divino per se ipsos et moderatos et gravis exstitisse

fateor;
etiam illud adiungo,

  • saepius ad laudem atque virtutem naturam sine doctrina quam sine natura valuisse doctrinam.

Atque idem ego hoc contendo,

  • cum ad naturam eximiam et inlustrem accesserit ratio quaedam conformatioque doctrinae,
  • tum illud nescio quid praeclarum ac singulare solere exsistere.
Übersetzung

.

Logo Pro Archia
To the homepage of Pro Archia Vorheriger paragraph Öffnen Paragraphen Nächster paragraph Öffnen Hintergrund

Paragraphen

  • Paragraph 1
  • Paragraph 2
  • Paragraph 3
  • Paragraph 4
  • Paragraph 5
  • Paragraph 6
  • Paragraph 7
  • Paragraph 8
  • Paragraph 9
  • Paragraph 10
  • Paragraph 11
  • Paragraph 12
  • Paragraph 13
  • Paragraph 14
  • Paragraph 15
  • Paragraph 16
  • Paragraph 17
  • Paragraph 18
  • Paragraph 19
  • Paragraph 20
  • Paragraph 21
  • Paragraph 22
  • Paragraph 23
  • Paragraph 24
  • Paragraph 25
  • Paragraph 26
  • Paragraph 27
  • Paragraph 28
  • Paragraph 29
  • Paragraph 30
  • Paragraph 31
  • Paragraph 32

Hintergrund

  • Extra