Skip and go to main content
31
DE
EN (Englisch)
NL (Niederländisch)

Paragraph 31

Abschnitte aktivieren/deaktivieren:
Originaltext

Qua re conservate, iudices, hominem pudore eo quem amicorum videtis comprobari cum dignitate, tum etiam vetustate, ingenio autem tanto quantum id convenit existimari, quod summorum hominum iudiciis expetitum esse videatis, causa vero eius modi quae beneficio legis, auctoritate municipi, testimonio Luculli, tabulis Metelli comprobetur. Quae cum ita sint, petimus a vobis, iudices, si qua non modo humana verum etiam divina in tantis ingeniis commendatio debet esse, ut eum qui vos, qui vestros imperatores, qui populi Romani res gestas semper ornavit, qui etiam his recentibus nostris vestrisque domesticis periculis aeternum se testimonium laudis daturum esse profitetur, quique est ex eo numero qui semper apud omnis sancti sunt habiti itaque dicti, sic in vestram accipiatis fidem ut humanitate vestra levatus potius quam acerbitate violatus esse videatur.

Kolometrische Ansicht

Qua re conservate, iudices, hominem pudore eo

  • quem amicorum videtis comprobari cum dignitate, tum etiam vetustate,

ingenio autem tanto

  • quantum id convenit existimari,
    • quod summorum hominum iudiciis expetitum esse videatis,

causa vero eius modi

  • quae beneficio legis, auctoritate municipi, testimonio Luculli, tabulis Metelli comprobetur.
  • Quae cum ita sint,

petimus a vobis, iudices,

  • si qua non modo humana verum etiam divina in tantis ingeniis commendatio debet esse,
  • ut eum
    • qui vos, qui vestros imperatores, qui populi Romani res gestas semper ornavit,
    • qui etiam his recentibus nostris vestrisque domesticis periculis aeternum se testimonium laudis daturum esse profitetur, 
    • quique est ex eo numero 
    • qui semper apud omnis sancti sunt habiti itaque dicti,
  • sic in vestram accipiatis fidem 
    • ut humanitate vestra levatus potius quam acerbitate violatus esse videatur.
Übersetzung

.

Logo Pro Archia
To the homepage of Pro Archia Vorheriger paragraph Öffnen Paragraphen Nächster paragraph Öffnen Hintergrund

Paragraphen

  • Paragraph 1
  • Paragraph 2
  • Paragraph 3
  • Paragraph 4
  • Paragraph 5
  • Paragraph 6
  • Paragraph 7
  • Paragraph 8
  • Paragraph 9
  • Paragraph 10
  • Paragraph 11
  • Paragraph 12
  • Paragraph 13
  • Paragraph 14
  • Paragraph 15
  • Paragraph 16
  • Paragraph 17
  • Paragraph 18
  • Paragraph 19
  • Paragraph 20
  • Paragraph 21
  • Paragraph 22
  • Paragraph 23
  • Paragraph 24
  • Paragraph 25
  • Paragraph 26
  • Paragraph 27
  • Paragraph 28
  • Paragraph 29
  • Paragraph 30
  • Paragraph 31
  • Paragraph 32

Hintergrund

  • Extra