Skip and go to main content
21
DE
EN (Englisch)
NL (Niederländisch)

Paragraph 21

Abschnitte aktivieren/deaktivieren:
Originaltext

Mithridaticum vero bellum magnum atque difficile et in multa varietate terra marique versatum totum ab hoc expressum est; qui libri non modo L. Lucullum, fortissimum et clarissimum virum, verum etiam populi Romani nomen inlustrant. Populus enim Romanus aperuit Lucullo imperante Pontum et regiis quondam opibus et ipsa natura et regione vallatum, populi Romani exercitus eodem duce non maxima manu innumerabilis Armeniorum copias fudit, populi Romani laus est urbem amicissimam Cyzicenorum eiusdem consilio ex omni impetu regio atque totius belli ore ac faucibus ereptam esse atque servatam; nostra semper feretur et praedicabitur L. Lucullo dimicante, cum interfectis ducibus depressa hostium classis est, incredibilis apud Tenedum pugna illa navalis, nostra sunt tropaea, nostra monumenta, nostri triumphi. Quae quorum ingeniis efferuntur, ab eis populi Romani fama celebratur.

Kolometrische Ansicht

Mithridaticum vero bellum magnum atque difficile et in multa varietate terra marique versatum totum ab hoc expressum est;
qui libri non modo L. Lucullum, fortissimum et clarissimum virum, verum etiam populi Romani nomen inlustrant.
Populus enim Romanus aperuit

  • Lucullo imperante

Pontum et regiis quondam opibus et ipsa natura et regione vallatum,
populi Romani exercitus

  • eodem duce

non maxima manu innumerabilis Armeniorum copias fudit,
populi Romani laus est

  • urbem amicissimam Cyzicenorum eiusdem consilio ex omni impetu regio atque totius belli ore ac faucibus ereptam esse atque servatam;

nostra semper feretur et praedicabitur

  • L. Lucullo dimicante,
  • cum interfectis ducibus depressa hostium classis est,

incredibilis apud Tenedum pugna illa navalis,
nostra sunt tropaea, nostra monumenta, nostri triumphi.

  • Quae quorum ingeniis efferuntur,

ab eis populi Romani fama celebratur.

Übersetzung

.

Logo Pro Archia
To the homepage of Pro Archia Vorheriger paragraph Öffnen Paragraphen Nächster paragraph Öffnen Hintergrund

Paragraphen

  • Paragraph 1
  • Paragraph 2
  • Paragraph 3
  • Paragraph 4
  • Paragraph 5
  • Paragraph 6
  • Paragraph 7
  • Paragraph 8
  • Paragraph 9
  • Paragraph 10
  • Paragraph 11
  • Paragraph 12
  • Paragraph 13
  • Paragraph 14
  • Paragraph 15
  • Paragraph 16
  • Paragraph 17
  • Paragraph 18
  • Paragraph 19
  • Paragraph 20
  • Paragraph 21
  • Paragraph 22
  • Paragraph 23
  • Paragraph 24
  • Paragraph 25
  • Paragraph 26
  • Paragraph 27
  • Paragraph 28
  • Paragraph 29
  • Paragraph 30
  • Paragraph 31
  • Paragraph 32

Hintergrund

  • Extra