Paragraph 28
Atque ut id libentius faciatis, iam me vobis, iudices, indicabo et de meo quodam amore gloriae nimis acri fortasse, verum tamen honesto vobis confitebor. Nam quas res nos in consulatu nostro vobiscum simul pro salute huius urbis atque imperi et pro vita civium proque universa re publica gessimus, attigit hic versibus atque inchoavit. Quibus auditis, quod mihi magna res et iucunda visa est, hunc ad perficiendum adornavi. Nullam enim virtus aliam mercedem laborum periculorumque desiderat praeter hanc laudis et gloriae; qua quidem detracta, iudices, quid est quod in hoc tam exiguo vitae curriculo et tam brevi tantis nos in laboribus exerceamus?
- Atque ut id libentius faciatis,
iam me vobis, iudices, indicabo
et de meo quodam amore gloriae nimis acri fortasse, verum tamen honesto vobis confitebor.
- Nam quas res nos in consulatu nostro vobiscum simul pro salute huius urbis atque imperi et pro vita civium proque universa re publica gessimus,
attigit hic versibus atque inchoavit.
- Quibus auditis,
- quod mihi magna res et iucunda visa est,
hunc ad perficiendum adornavi.
Nullam enim virtus aliam mercedem laborum periculorumque desiderat praeter hanc laudis et gloriae;
- qua quidem detracta, iudices,
quid est
- quod in hoc tam exiguo vitae curriculo et tam brevi tantis nos in laboribus exerceamus?
.