Odstavek 13
Qua re quis tandem me reprehendat, aut quis mihi iure suscenseat, si, quantum ceteris ad suas res obeundas, quantum ad festos dies ludorum celebrandos, quantum ad alias voluptates et ad ipsam requiem animi et corporis conceditur temporum, quantum alii tribuunt tempestivis conviviis, quantum denique alveolo, quantum pilae, tantum mihi egomet ad haec studia recolenda sumpsero? Atque id eo mihi concedendum est magis quod ex his studiis haec quoque crescit oratio et facultas quae, quantacumque est in me, numquam amicorum periculis defuit. Quae si cui levior videtur, illa quidem certe quae summa sunt ex quo fonte hauriam sentio.
Qua re quis tandem me reprehendat,
aut quis mihi iure suscenseat,
- si,
- quantum ceteris ad suas res obeundas, quantum ad festos dies ludorum celebrandos, quantum ad alias voluptates et ad ipsam requiem animi et corporis conceditur temporum,
- quantum alii tribuunt tempestivis conviviis, quantum denique alveolo, quantum pilae,
- tantum mihi egomet ad haec studia recolenda sumpsero?
Atque id eo mihi concedendum est magis
- quod ex his studiis haec quoque crescit oratio et facultas
- quae,
- quantacumque est in me,
- numquam amicorum periculis defuit.
- quae,
- Quae si cui levior videtur,
illa quidem certe
- quae summa sunt
- ex quo fonte hauriam
sentio.
Bi me lahko kdo vendarle grajal ali se upravičeno jezil name, če si bom za gojenje teh reči vzel toliko časa, kolikor si ga ostali privoščijo za opravljanje svojih poslov, za udeležbo na igrah v času praznikov, za druge užitke ter za oddih duše in telesa, za razkošne pojedine ter končno za kockanje in igro z žogo? Pravico do prostega časa mi morate nakloniti toliko bolj zato, ker se po zaslugi teh dejavnosti krepi tudi moja govorniška sposobnost, ki – kakršna koli je že – ni nikoli odpovedala, ko je bilo potrebno priskočiti na pomoč prijateljem v nevarnosti. In če se nekomu ta razlog zdi nekoliko šibak, jaz vsekakor z gotovostjo vem, iz katerega izvira zajemam vodila, ki so zame najvišja.