Odstavek 15
Quaeret quispiam: ‘quid? illi ipsi summi viri quorum virtutes litteris proditae sunt istane doctrina quam tu effers laudibus eruditi fuerunt?’ Difficile est hoc de omnibus confirmare, sed tamen est certum quid respondeam. Ego multos homines excellenti animo ac virtute fuisse sine doctrina, et naturae ipsius habitu prope divino per se ipsos et moderatos et gravis exstitisse fateor; etiam illud adiungo, saepius ad laudem atque virtutem naturam sine doctrina quam sine natura valuisse doctrinam. Atque idem ego hoc contendo, cum ad naturam eximiam et inlustrem accesserit ratio quaedam conformatioque doctrinae, tum illud nescio quid praeclarum ac singulare solere exsistere.
Quaeret quispiam:
‘quid?
illi ipsi summi viri
- quorum virtutes litteris proditae sunt
istane doctrina
- quam tu effers laudibus
eruditi fuerunt?’
Difficile est hoc de omnibus confirmare,
sed tamen est certum
- quid respondeam.
Ego multos homines
- excellenti animo ac virtute fuisse sine doctrina,
- et naturae ipsius habitu prope divino per se ipsos et moderatos et gravis exstitisse
fateor;
etiam illud adiungo,
- saepius ad laudem atque virtutem naturam sine doctrina quam sine natura valuisse doctrinam.
Atque idem ego hoc contendo,
- cum ad naturam eximiam et inlustrem accesserit ratio quaedam conformatioque doctrinae,
- tum illud nescio quid praeclarum ac singulare solere exsistere.
Najbrž bo kdo vprašal: kako? Ali so bili tisti izjemni možje, na katerih junaštva književnost ohranja spomin, vzgojeni v tisti učenosti, ki jo ti povzdiguješ v nebo? To bi težko trdili za vse, a vendar lahko z gotovostjo odgovorim naslednje: jaz priznam, da je živelo veliko ljudi izjemnega značaja in kreposti, ki so brez učenosti po naravnem, skoraj božanskem nagnjenju sami po sebi postali modri in ugledni; dodajam še, da je k slovesu krepostnosti pogosteje pripomoglo naravno nagnjenje brez učenosti kot učenost brez naravnega nagnjenja. Vendar istočasno zatrjujem, da ko se z izjemnim in sijajnim naravnim nagnjenjem spojita metodični pristop in kulturna izobrazba, se običajno rodi nekaj – kako naj se izrazim? – posebnega in edinstvenega.