Odstavek 6
Erat temporibus illis iucundus Q. Metello illi Numidico et eius Pio filio, audiebatur a M. Aemilio, vivebat cum Q. Catulo et patre et filio, a L. Crasso colebatur, Lucullos vero et Drusum et Octavios et Catonem et totam Hortensiorum domum devinctam consuetudine cum teneret, adficiebatur summo honore, quod eum non solum colebant qui aliquid percipere atque audire studebant verum etiam si qui forte simulabant. Interim satis longo intervallo, cum esset cum M. Lucullo in Siciliam profectus et cum ex ea provincia cum eodem Lucullo decederet, venit Heracleam. Quae cum esset civitas aequissimo iure ac foedere, ascribi se in eam civitatem voluit idque, cum ipse per se dignus putaretur, tum auctoritate et gratia Luculli ab Heracliensibus impetravit.
Erat temporibus illis iucundus Q. Metello illi Numidico et eius Pio filio,
audiebatur a M. Aemilio,
vivebat cum Q. Catulo et patre et filio,
a L. Crasso colebatur,
- Lucullos vero et Drusum et Octavios et Catonem et totam Hortensiorum domum devinctam consuetudine cum teneret,
adficiebatur summo honore,
- quod eum non solum colebant
- qui aliquid percipere atque audire studebant
- verum etiam si qui forte simulabant.
- Interim satis longo intervallo,
- cum esset cum M. Lucullo in Siciliam profectus
- et cum ex ea provincia cum eodem Lucullo decederet,
venit Heracleam.
- Quae cum esset civitas aequissimo iure ac foedere,
ascribi se in eam civitatem voluit
idque,
- cum ipse per se dignus putaretur,
tum auctoritate et gratia Luculli ab Heracliensibus impetravit.
V tistih časih je bil drag slavnemu Kvintu Metelu Numidiku in njegovemu sinu Metelu Piju, rad mu je prisluhnil Mark Emilij, živel je s Kvintom Katulom in istoimenskim sinom, cenil ga je Lucij Kras; ker so ga nadalje prijateljske vezi družile z Lukuli, Druzom, Oktaviji, Katonom in vso družino Hortenzijev, je užival izjemne časti, saj ga niso cenili samo tisti, ki so hoteli nekaj slišati in razumeti, ampak tudi tisti, ki so se morebiti pretvarjali. Po kar dolgem premoru, potem ko je odpotoval na Sicilijo z Markom Lukulom in se iz tiste province vračal prav tako z Lukulom, je dospel v Heraklejo; ker je to mesto uživalo zavezništvo z Rimom s popolno enakostjo pravic, je hotel biti vključen v seznam tamkajšnjih državljanov, kar je od prebivalcev Herakleje dosegel ne samo zato, ker so ga samega po sebi šteli za vrednega te časti, ampak tudi zaradi Lukulove vplivnosti in naklonjenosti.