Odstavek 24
Quam multos scriptores rerum suarum magnus ille Alexander secum habuisse dicitur! Atque is tamen, cum in Sigeo ad Achillis tumulum astitisset: ‘o fortunate,’ inquit, ‘adulescens, qui tuae virtutis Homerum praeconem inveneris!’ Et vere. Nam, nisi Ilias illa exstitisset, idem tumulus qui corpus eius contexerat nomen etiam obruisset. Quid? noster hic Magnus qui cum virtute fortunam adaequavit, nonne Theophanem Mytilenaeum, scriptorem rerum suarum, in contione militum civitate donavit, et nostri illi fortes viri, sed rustici ac milites, dulcedine quadam gloriae commoti quasi participes eiusdem laudis magno illud clamore approbaverunt?
Quam multos scriptores rerum suarum magnus ille Alexander secum habuisse dicitur!
Atque is tamen,
- cum in Sigeo ad Achillis tumulum astitisset:
‘o fortunate,’ inquit, ‘adulescens,
- qui tuae virtutis Homerum praeconem inveneris!’
Et vere.
- Nam, nisi Ilias illa exstitisset,
idem tumulus
- qui corpus eius contexerat
nomen etiam obruisset.
Quid?
noster hic Magnus
- qui cum virtute fortunam adaequavit,
nonne Theophanem Mytilenaeum, scriptorem rerum suarum, in contione militum civitate donavit,
et nostri illi fortes viri, sed rustici ac milites,
- dulcedine quadam gloriae commoti
quasi participes eiusdem laudis magno illud clamore approbaverunt?
Koliko popisovalcev svojih junaštev je imel s seboj, kot pravijo, slavni Aleksander Veliki! Kljub temu pa je, ko je stal v Sigeju pred Ahilovem grobom, vzkliknil: »Srečni mladenič, ki si za glasnika svoje hrabrosti dobil Homerja!« In res: če namreč ne bi obstajala slavna Iliada, bi ista ruša, ki je pokrila njegovo truplo, pokopala tudi njegovo ime. In še: ali ni naš Pompej Veliki, ki je svojo srečo izenačil s hrabrostjo, Teofanu iz Mitilen, ki je opisal njegova junaštva, podelil državljanstvo na vojaškem zboru? In naše, ki so pogumni možje, a obenem neotesani vojaki, je prevzela nekakšna sladkost slave, kot bi bili tudi sami deležni iste časti, in so svoje odobravanje pokazali z glasnim vzklikanjem.