Odstavek 18
Quotiens ego hunc Archiam vidi, iudices, – utar enim vestra benignitate, quoniam me in hoc novo genere dicendi tam diligenter attenditis – quotiens ego hunc vidi, cum litteram scripsisset nullam, magnum numerum optimorum versuum de eis ipsis rebus quae tum agerentur dicere ex tempore, quotiens revocatum eandem rem dicere commutatis verbis atque sententiis! Quae vero accurate cogitateque scripsisset, ea sic vidi probari ut ad veterum scriptorum laudem perveniret. Hunc ego non diligam, non admirer, non omni ratione defendendum putem? Atque sic a summis hominibus eruditissimisque accepimus, ceterarum rerum studia ex doctrina et praeceptis et arte constare, poetam natura ipsa valere et mentis viribus excitari et quasi divino quodam spiritu inflari. Qua re suo iure noster ille Ennius ‘sanctos’ appellat poetas, quod quasi deorum aliquo dono atque munere commendati nobis esse videantur.
Quotiens ego hunc Archiam vidi, iudices,
- – utar enim vestra benignitate,
- quoniam me in hoc novo genere dicendi tam diligenter attenditis –
quotiens ego hunc vidi,
- cum litteram scripsisset nullam,
- magnum numerum optimorum versuum de eis ipsis rebus
- quae tum agerentur
- dicere ex tempore,
quotiens
- revocatum eandem rem dicere
- commutatis verbis atque sententiis!
- Quae vero accurate cogitateque scripsisset,
ea sic vidi probari
- ut ad veterum scriptorum laudem perveniret.
Hunc ego non diligam,
non admirer,
non omni ratione defendendum putem?
Atque sic a summis hominibus eruditissimisque accepimus,
- ceterarum rerum studia ex doctrina et praeceptis et arte constare,
- poetam natura ipsa valere
- et mentis viribus excitari
- et quasi divino quodam spiritu inflari.
Qua re suo iure noster ille Ennius ‘sanctos’ appellat poetas,
- quod quasi deorum aliquo dono atque munere commendati nobis esse videantur.
Kolikokrat sem jaz videl tega Arhijo, sodniki (izkoristil bom namreč vašo dobrotljivost, ko me že tako pozorno poslušate v tem novem govornem slogu), kolikokrat sem ga videl, da je, ne da bi napisal eno samo črko, improviziral veliko število odličnih verzov prav o tistih dogodkih, ki so se odvijali takrat! Kolikokrat, da so ga priklicali nazaj in je povedal isto, a z drugimi besedami in domisleki! Kar pa je napisal skrbno in s premislekom, so bralci tako zelo cenili, da je dosegel sloves starih piscev. In njega naj bi jaz ne spoštoval? Naj ga ne bi občudoval? Naj ne bi bil prepričan, da ga je potrebno braniti na vsak način? Najodličnejši in najbolj učeni možje so nas nadalje tako poučili: prizadevanja na drugih področjih temeljijo na znanju, naukih in tehniki, moč pesnika pa izhaja iz samega naravnega talenta, ženejo ga duševne moči in ga navdihuje tako rekoč neki božanski duh. Zato naš slavni Enij pravilno trdi, da so pesniki sveti, ker se zdi, da so nam izročeni skoraj kot dragoceno darilo bogov.