Odstavek 8
Si nihil aliud nisi de civitate ac lege dicimus, nihil dico amplius; causa dicta est. Quid enim horum infirmari, Gratti, potest? Heracleaene esse tum ascriptum negabis? Adest vir summa auctoritate et religione et fide, M. Lucullus; qui se non opinari sed scire, non audisse sed vidisse, non interfuisse sed egisse dicit. Adsunt Heraclienses legati, nobilissimi homines, huius iudici causa cum mandatis et cum publico testimonio venerunt; qui hunc ascriptum Heracliae esse dicunt. Hic tu tabulas desideras Heracliensium publicas, quas Italico bello incenso tabulario interisse scimus omnes? Est ridiculum ad ea quae habemus nihil dicere, quaerere quae habere non possumus, et de hominum memoria tacere, litterarum memoriam flagitare et, cum habeas amplissimi viri religionem, integerrimi municipi ius iurandum fidemque, ea quae depravari nullo modo possunt repudiare, tabulas quas idem dicis solere corrumpi desiderare.
- Si nihil aliud nisi de civitate ac lege dicimus,
nihil dico amplius;
causa dicta est.
Quid enim horum infirmari, Gratti, potest?
Heracleaene esse tum ascriptum negabis?
Adest vir summa auctoritate et religione et fide, M. Lucullus;
- qui
- se non opinari sed scire, non audisse sed vidisse, non interfuisse sed egisse
- dicit.
Adsunt Heraclienses legati, nobilissimi homines,
- huius iudici causa cum mandatis et cum publico testimonio venerunt;
- qui hunc ascriptum Heracliae esse dicunt.
Hic tu tabulas desideras Heracliensium publicas,
- quas Italico bello
- incenso tabulario
- interisse scimus omnes?
Est ridiculum
- ad ea
- quae habemus
- nihil dicere,
- quaerere
- quae habere non possumus,
- et de hominum memoria tacere,
- litterarum memoriam flagitare
- et,
- cum habeas amplissimi viri religionem, integerrimi municipi ius iurandum fidemque,
- ea
- quae depravari nullo modo possunt
- repudiare,
- tabulas
- quas idem dicis solere corrumpi
- desiderare.
Če beseda teče samo o veljavnosti državljanstva, ni potrebno
dodati ničesar: debata je zaključena. Katerega od navedenih argumentov,
Gratij, bi bilo možno ovreči? Mar boš tajil, da je bil takrat v Herakleji vpisan v register državljanov? Tu je prisoten mož izjemnega slovesa, natančnosti in zanesljivosti, Mark Lukul: ta ne trdi, da misli, ampak da ve; ne da je slišal, ampak da je videl; ne da je prisostvoval, ampak da je to osebno izvršil. Prisotni so poslanci iz Herakleje, zelo plemeniti možje (prišli so na ta proces z nalogo, da opravijo javno pričevanje), ki trdijo, da je bil Arhija vključen v seznam državljanov v Herakleji. In zdaj torej zahtevaš javne registre, za katere vsi vemo, da so bili uničeni v času italske vojne, ko je zgorel arhiv. Smešno je, da sploh ne debatiramo o tem, kar imamo, zahteva pa se to, česar nikakor ne moremo imeti; da se molči o spominih ljudi in se terja pisno pričevanje ter – čeprav razpolagaš s tankovestno izjavo zelo častitljivega moža ter s prisego in poroštvom izjemno poštenega municipija – se zavrača dokaze, ki nikakor ne morejo biti ponarejeni, in se želi registre, za katere sam praviš, da so običajno potvorjeni.