Skip and go to main content
10
IT
EN (English)
NL (Dutch)

Paragrafi 10

Abilita/disabilita sezioni:
Testo normale

Quae cum ita sint, quid est quod de eius civitate dubitetis, praesertim cum aliis quoque in civitatibus fuerit ascriptus? Etenim cum mediocribus multis et aut nulla aut humili aliqua arte praeditis gratuito civitatem in Graecia homines impertiebant, Reginos credo aut Locrensis aut Neapolitanos aut Tarentinos, quod scaenicis artificibus largiri solebant, id huic summa ingeni praedito gloria noluisse! Quid? cum ceteri non modo post civitatem datam sed etiam post legem Papiam aliquo modo in eorum municipiorum tabulas inrepserunt, hic qui ne utitur quidem illis in quibus est scriptus, quod semper se Heracliensem esse voluit, reicietur?

Testo segmentato
  • Quae cum ita sint,

quid est

  • quod de eius civitate dubitetis,
    • praesertim cum aliis quoque in civitatibus fuerit ascriptus?
  • Etenim cum mediocribus multis et aut nulla aut humili aliqua arte praeditis gratuito civitatem in Graecia homines impertiebant,

Reginos credo aut Locrensis aut Neapolitanos aut Tarentinos,

  • quod scaenicis artificibus largiri solebant

id huic summa ingeni praedito gloria noluisse!
Quid?

  • cum ceteri non modo post civitatem datam sed etiam post legem Papiam aliquo modo in eorum municipiorum tabulas inrepserunt,

hic

  • qui ne utitur quidem illis
    • in quibus est scriptus,
  • quod semper se Heracliensem esse voluit,

reicietur?

Traduzione

.

Logo Pro Archia
To the homepage of Pro Archia Paragrafo precedente Apri Paragrafo Paragrafo successivo Apri Temi

Paragrafo

  • Paragrafi 1
  • Paragrafi 2
  • Paragrafi 3
  • Paragrafi 4
  • Paragrafi 5
  • Paragrafi 6
  • Paragrafi 7
  • Paragrafi 8
  • Paragrafi 9
  • Paragrafi 10
  • Paragrafi 11
  • Paragrafi 12
  • Paragrafi 13
  • Paragrafi 14
  • Paragrafi 15
  • Paragrafi 16
  • Paragrafi 17
  • Paragrafi 18
  • Paragrafi 19
  • Paragrafi 20
  • Paragrafi 21
  • Paragrafi 22
  • Paragrafi 23
  • Paragrafi 24
  • Paragrafi 25
  • Paragrafi 26
  • Paragrafi 27
  • Paragrafi 28
  • Paragrafi 29
  • Paragrafi 30
  • Paragrafi 31
  • Paragrafi 32

Temi

  • Extra