Paragrafi 16
Ex hoc esse hunc numero quem patres nostri viderunt, divinum hominem, Africanum, ex hoc C. Laelium, L. Furium, moderatissimos homines et continentissimos, ex hoc fortissimum virum et illis temporibus doctissimum, <M.> Catonem illum senem; qui profecto si nihil ad percipiendam colendamque virtutem litteris adiuvarentur, numquam se ad earum studium contulissent. Quod si non hic tantus fructus ostenderetur, et si ex his studiis delectatio sola peteretur, tamen, ut opinor, hanc animi remissionem humanissimam ac liberalissimam iudicaretis. Nam ceterae neque temporum sunt neque aetatum omnium neque locorum; at haec studia adulescentiam acuunt, senectutem oblectant, secundas res ornant, adversis perfugium ac solacium praebent, delectant domi, non impediunt foris, pernoctant nobiscum, peregrinantur, rusticantur.
Ex hoc esse hunc numero
- quem patres nostri viderunt,
divinum hominem, Africanum, ex hoc C. Laelium, L. Furium, moderatissimos homines et continentissimos, ex hoc fortissimum virum et illis temporibus doctissimum, <M.> Catonem illum senem;
qui profecto
- si nihil ad percipiendam colendamque virtutem litteris adiuvarentur,
numquam se ad earum studium contulissent.
- Quod si non hic tantus fructus ostenderetur,
- et si ex his studiis delectatio sola peteretur,
tamen,
- ut opinor,
hanc animi remissionem humanissimam ac liberalissimam iudicaretis.
Nam ceterae neque temporum sunt neque aetatum omnium neque locorum;
at haec studia adulescentiam acuunt,
senectutem oblectant,
secundas res ornant,
adversis perfugium ac solacium praebent,
delectant domi,
non impediunt foris,
pernoctant nobiscum,
peregrinantur,
rusticantur.
In questa categoria si annovera colui che i nostri padri ebbero la possibilità di vedere, ossia l’Africano, un uomo divino; si annoverano poi Gaio Lelio e Lucio Furio, uomini di grande assennatezza e temperanza, quel famoso <Marco> Catone, uomo di somma energia e, per quei tempi, di gran cultura. Ed è ben certo che tutti costoro, se non fossero stati aiutati dalle lettere per la conoscenza e la pratica della virtù, non si sarebbero mai dedicati agli studi letterari. Ma se pure non fosse evidente un così grande vantaggio e se da questi studi si ricercasse il solo diletto, tuttavia, secondo me, giudichereste questa occupazione dello spirito come la più degna di un vero uomo e di un libero cittadino. Infatti le altre occupazioni non si addicono a tutti i tempi né a tutti i luoghi né a tutte le età, mentre questi studi stimolano i giovani, divertono i vecchi, rendono più belli i momenti prosperi, offrono rifugio e conforto in quelli dolorosi, in casa procurano diletto, fuori non sono d’impedimento, passano la notte con noi, ci accompagnano nei viaggi e con noi vivono in campagna.