Paragrafi 29
Certe, si nihil animus praesentiret in posterum, et si, quibus regionibus vitae spatium circumscriptum est, isdem omnis cogitationes terminaret suas, nec tantis se laboribus frangeret neque tot curis vigiliisque angeretur nec totiens de ipsa vita dimicaret. Nunc insidet quaedam in optimo quoque virtus, quae noctes ac dies animum gloriae stimulis concitat atque admonet non cum vitae tempore esse dimittendam commemorationem nominis nostri, sed cum omni posteritate adaequandam.
- Certe, si nihil animus praesentiret in posterum,
- et si,
- quibus regionibus vitae spatium circumscriptum est,
- isdem omnis cogitationes terminaret suas,
nec tantis se laboribus frangeret
neque tot curis vigiliisque angeretur
nec totiens de ipsa vita dimicaret.
Nunc insidet quaedam in optimo quoque virtus,
- quae noctes ac dies animum gloriae stimulis concitat atque admonet
- non cum vitae tempore esse dimittendam commemorationem nominis nostri,
- sed cum omni posteritate adaequandam.
Certo, se l’animo non avvertisse nessun presentimento per il futuro e se confinasse tutti i suoi pensieri entro gli stessi confini da cui è delimitato il corso della vita, non si logorerebbe in sì gravi fatiche né si tormenterebbe con tanti affanni e notti insonni né metterebbe tante volte a repentaglio la vita stessa. Ora, però, è insito anche in ogni spirito più nobile un generoso impulso che notte e giorno sprona l’animo con il pungolo della gloria e lo avverte che il ricordo del nostro nome non deve essere lasciato andare con il tempo della vita, ma reso pari alla durata di tutto il tempo avvenire.