Skip and go to main content
30
IT
EN (English)
NL (Dutch)

Paragrafi 30

Abilita/disabilita sezioni:
Testo normale

An vero tam parvi animi videamur esse omnes qui in re publica atque in his vitae periculis laboribusque versamur ut, cum usque ad extremum spatium nullum tranquillum atque otiosum spiritum duxerimus, nobiscum simul moritura omnia arbitremur? An statuas et imagines, non animorum simulacra, sed corporum, studiose multi summi homines reliquerunt; consiliorum relinquere ac virtutum nostrarum effigiem nonne multo malle debemus summis ingeniis expressam et politam? Ego vero omnia quae gerebam iam tum in gerendo spargere me ac disseminare arbitrabar in orbis terrae memoriam sempiternam. Haec vero sive a meo sensu post mortem afutura est, sive, ut sapientissimi homines putaverunt, ad aliquam animi mei partem pertinebit, nunc quidem certe cogitatione quadam speque delector.

Testo segmentato

An vero tam parvi animi videamur esse omnes

  • qui in re publica atque in his vitae periculis laboribusque versamur
  • ut,
    • cum usque ad extremum spatium nullum tranquillum atque otiosum spiritum duxerimus,
  • nobiscum simul moritura omnia arbitremur?

An statuas et imagines, non animorum simulacra, sed corporum, studiose multi summi homines reliquerunt;

  • consiliorum relinquere ac virtutum nostrarum effigiem

nonne multo malle debemus

  • summis ingeniis expressam et politam?

Ego vero omnia

  • quae gerebam
  • iam tum in gerendo

spargere me ac disseminare arbitrabar in orbis terrae memoriam sempiternam.

  • Haec vero sive a meo sensu post mortem afutura est,
  • sive,
    • ut sapientissimi homines putaverunt,
  • ad aliquam animi mei partem pertinebit,

nunc quidem certe cogitatione quadam speque delector.

Traduzione

.

Logo Pro Archia
To the homepage of Pro Archia Paragrafo precedente Apri Paragrafo Paragrafo successivo Apri Temi

Paragrafo

  • Paragrafi 1
  • Paragrafi 2
  • Paragrafi 3
  • Paragrafi 4
  • Paragrafi 5
  • Paragrafi 6
  • Paragrafi 7
  • Paragrafi 8
  • Paragrafi 9
  • Paragrafi 10
  • Paragrafi 11
  • Paragrafi 12
  • Paragrafi 13
  • Paragrafi 14
  • Paragrafi 15
  • Paragrafi 16
  • Paragrafi 17
  • Paragrafi 18
  • Paragrafi 19
  • Paragrafi 20
  • Paragrafi 21
  • Paragrafi 22
  • Paragrafi 23
  • Paragrafi 24
  • Paragrafi 25
  • Paragrafi 26
  • Paragrafi 27
  • Paragrafi 28
  • Paragrafi 29
  • Paragrafi 30
  • Paragrafi 31
  • Paragrafi 32

Temi

  • Extra