Skip and go to main content
6
IT
EN (English)
NL (Dutch)

Paragrafi 6

Abilita/disabilita sezioni:
Testo normale

Erat temporibus illis iucundus Q. Metello illi Numidico et eius Pio filio, audiebatur a M. Aemilio, vivebat cum Q. Catulo et patre et filio, a L. Crasso colebatur, Lucullos vero et Drusum et Octavios et Catonem et totam Hortensiorum domum devinctam consuetudine cum teneret, adficiebatur summo honore, quod eum non solum colebant qui aliquid percipere atque audire studebant verum etiam si qui forte simulabant. Interim satis longo intervallo, cum esset cum M. Lucullo in Siciliam profectus et cum ex ea provincia cum eodem Lucullo decederet, venit Heracleam. Quae cum esset civitas aequissimo iure ac foedere, ascribi se in eam civitatem voluit idque, cum ipse per se dignus putaretur, tum auctoritate et gratia Luculli ab Heracliensibus impetravit.

Testo segmentato

Erat temporibus illis iucundus Q. Metello illi Numidico et eius Pio filio,
audiebatur a M. Aemilio,
vivebat cum Q. Catulo et patre et filio,
a L. Crasso colebatur,

  • Lucullos vero et Drusum et Octavios et Catonem et totam Hortensiorum domum devinctam consuetudine cum teneret,

adficiebatur summo honore,

  • quod eum non solum colebant
    • qui aliquid percipere atque audire studebant
  • verum etiam si qui forte simulabant.
  • Interim satis longo intervallo,
    • cum esset cum M. Lucullo in Siciliam profectus
    • et cum ex ea provincia cum eodem Lucullo decederet,

venit Heracleam.

  • Quae cum esset civitas aequissimo iure ac foedere,

ascribi se in eam civitatem voluit
idque,

  • cum ipse per se dignus putaretur,

tum auctoritate et gratia Luculli ab Heracliensibus impetravit.

Traduzione

.

Logo Pro Archia
To the homepage of Pro Archia Paragrafo precedente Apri Paragrafo Paragrafo successivo Apri Temi

Paragrafo

  • Paragrafi 1
  • Paragrafi 2
  • Paragrafi 3
  • Paragrafi 4
  • Paragrafi 5
  • Paragrafi 6
  • Paragrafi 7
  • Paragrafi 8
  • Paragrafi 9
  • Paragrafi 10
  • Paragrafi 11
  • Paragrafi 12
  • Paragrafi 13
  • Paragrafi 14
  • Paragrafi 15
  • Paragrafi 16
  • Paragrafi 17
  • Paragrafi 18
  • Paragrafi 19
  • Paragrafi 20
  • Paragrafi 21
  • Paragrafi 22
  • Paragrafi 23
  • Paragrafi 24
  • Paragrafi 25
  • Paragrafi 26
  • Paragrafi 27
  • Paragrafi 28
  • Paragrafi 29
  • Paragrafi 30
  • Paragrafi 31
  • Paragrafi 32

Temi

  • Extra