Paragrafi 22
Carus fuit Africano superiori noster Ennius, itaque etiam in sepulcro Scipionum putatur is esse constitutus ex marmore. At eis laudibus certe non solum ipse qui laudatur sed etiam populi Romani nomen ornatur. In caelum huius proavus Cato tollitur; magnus honos populi Romani rebus adiungitur. Omnes denique illi Maximi, Marcelli, Fulvii non sine communi omnium nostrum laude decorantur. Ergo illum qui haec fecerat, Rudinum hominem, maiores nostri in civitatem receperunt; nos hunc Heracliensem multis civitatibus expetitum, in hac autem legibus constitutum de nostra civitate eiciamus?
Carus fuit Africano superiori noster Ennius,
itaque etiam in sepulcro Scipionum putatur is
- esse constitutus ex marmore.
At eis laudibus certe non solum ipse
- qui laudatur
sed etiam populi Romani nomen ornatur.
In caelum huius proavus Cato tollitur;
magnus honos populi Romani rebus adiungitur.
Omnes denique illi Maximi, Marcelli, Fulvii non sine communi omnium nostrum laude decorantur.
Ergo illum
- qui haec fecerat,
Rudinum hominem, maiores nostri in civitatem receperunt;
nos hunc Heracliensem multis civitatibus expetitum, in hac autem legibus constitutum de nostra civitate eiciamus?
Caro fu al primo Africano il nostro Ennio: e così si crede che nella tomba degli Scipioni venne collocata addirittura una sua statua in marmo. Da queste lodi tuttavia non è soltanto Scipione che riceve gloria, ma pure il nome stesso del popolo romano. Viene innalzato al cielo Catone, bisavolo di questo che è qui con noi: grande onore s’aggiunge ai fasti del popolo romano. Infine, tutti quei Massimi, quei Marcelli, quei Fulvi sono tuttavia esaltati non senza lode comune per tutti noi. Dunque, l’autore di questi versi, un uomo di Rudiae, i nostri antenati lo resero cittadino romano, e noi espelleremo dall’elenco dei cittadini quest’Eracleese, ambito per sé da molte città, registrato in questa nostra secondo le leggi?