Paragrafi 28
Atque ut id libentius faciatis, iam me vobis, iudices, indicabo et de meo quodam amore gloriae nimis acri fortasse, verum tamen honesto vobis confitebor. Nam quas res nos in consulatu nostro vobiscum simul pro salute huius <urbis> atque imperi et pro vita civium proque universa re publica gessimus, attigit hic versibus atque inchoavit. Quibus auditis, quod mihi magna res et iucunda visa est, hunc ad perficiendum adornavi. Nullam enim virtus aliam mercedem laborum periculorumque desiderat praeter hanc laudis et gloriae; qua quidem detracta, iudices, quid est quod in hoc tam exiguo vitae curriculo et tam brevi tantis nos in laboribus exerceamus?
- Atque ut id libentius faciatis,
iam me vobis, iudices, indicabo
et de meo quodam amore gloriae nimis acri fortasse, verum tamen honesto vobis confitebor.
- Nam quas res nos in consulatu nostro vobiscum simul pro salute huius <urbis> atque imperi et pro vita civium proque universa re publica gessimus,
attigit hic versibus atque inchoavit.
- Quibus auditis,
- quod mihi magna res et iucunda visa est,
hunc ad perficiendum adornavi.
Nullam enim virtus aliam mercedem laborum periculorumque desiderat praeter hanc laudis et gloriae;
- qua quidem detracta, iudices,
quid est
- quod in hoc tam exiguo vitae curriculo et tam brevi tantis nos in laboribus exerceamus?
Anzi, affinché possiate farlo più volentieri, ecco che mi aprirò a voi, giudici, e vi confesserò un certo amore di gloria, probabilmente troppo ardente ma tuttavia rispettabile. Infatti tutto ciò che ho compiuto con voi durante il mio consolato per la salvezza di questa città e potenza, come pure per la salvaguardia della vita dei cittadini e per il bene della repubblica nella sua totalità, questo mio cliente lo scelse come argomento e cominciò a esporlo in versi. Dopo averli ascoltati, e poiché l’opera mi sembrò importante e gradita, lo esortai a portarla a termine. Infatti la virtù non richiede nessun’altra ricompensa per le sue fatiche e i suoi pericoli, tranne questa dell’elogio e della gloria; e tolta questa, quale ragione c’è, giudici, di logorarci in così gravi fatiche nel corso di questa vita che è così angusto e così breve?