Paragrafi 17
Quod si ipsi haec neque attingere neque sensu nostro gustare possemus, tamen ea mirari deberemus, etiam cum in aliis videremus. Quis nostrum tam animo agresti ac duro fuit ut Rosci morte nuper non commoveretur? qui cum esset senex mortuus, tamen propter excellentem artem ac venustatem videbatur omnino mori non debuisse. Ergo ille corporis motu tantum amorem sibi conciliarat a nobis omnibus; nos animorum incredibilis motus celeritatemque ingeniorum neglegemus?
- Quod si ipsi haec neque attingere neque sensu nostro gustare possemus,
tamen ea mirari deberemus,
- etiam cum in aliis videremus.
Quis nostrum tam animo agresti ac duro fuit
- ut Rosci morte nuper non commoveretur?
qui
- cum esset senex mortuus,
tamen propter excellentem artem ac venustatem videbatur omnino mori non debuisse.
Ergo ille corporis motu tantum amorem sibi conciliarat a nobis omnibus;
nos animorum incredibilis motus celeritatemque ingeniorum neglegemus?
E se noi stessi non potessimo porre mano a questi studi né assaporarli con i nostri sensi, li dovremmo tuttavia ammirare anche quando li vedessimo in altri. Chi di noi è stato di animo così rozzo e insensibile da non essere commosso per la recente morte di Roscio? Anche se egli è morto vecchio, tuttavia grazie alla straordinarietà della sua arte e alla grazia dei movimenti ci pareva proprio che non avrebbe dovuto morire mai. Lui dunque si era guadagnato solo con le movenze del corpo un affetto così grande da tutti noi, e noi resteremo indifferenti di fronte agli straordinari moti dell’animo e alla prontezza d’ingegno?