Skip and go to main content
26
IT
EN (English)
NL (Dutch)

Paragrafi 26

Abilita/disabilita sezioni:
Testo normale

Quid? a Q. Metello Pio, familiarissimo suo, qui civitate multos donavit, neque per se neque per Lucullos impetravisset? qui praesertim usque eo de suis rebus scribi cuperet ut etiam Cordubae natis poetis pingue quiddam sonantibus atque peregrinum tamen auris suas dederet. Neque enim est hoc dissimulandum quod obscurari non potest, sed prae nobis ferendum: trahimur omnes studio laudis, et optimus quisque maxime gloria ducitur. Ipsi illi philosophi etiam in eis libellis quos de contemnenda gloria scribunt nomen suum inscribunt; in eo ipso in quo praedicationem nobilitatemque despiciunt praedicari de se ac se nominari volunt.

Testo segmentato

Quid?
a Q. Metello Pio, familiarissimo suo,

  • qui civitate multos donavit,

neque per se neque per Lucullos impetravisset?
qui praesertim usque eo de suis rebus scribi cuperet

  • ut etiam Cordubae natis poetis pingue quiddam sonantibus atque peregrinum tamen auris suas dederet.

Neque enim est hoc dissimulandum

  • quod obscurari non potest,

sed prae nobis ferendum:
trahimur omnes studio laudis,
et optimus quisque maxime gloria ducitur.
Ipsi illi philosophi etiam in eis libellis

  • quos de contemnenda gloria scribunt

nomen suum inscribunt;
in eo ipso

  • in quo praedicationem nobilitatemque despiciunt

praedicari de se ac se nominari volunt.

Traduzione

.

Logo Pro Archia
To the homepage of Pro Archia Paragrafo precedente Apri Paragrafo Paragrafo successivo Apri Temi

Paragrafo

  • Paragrafi 1
  • Paragrafi 2
  • Paragrafi 3
  • Paragrafi 4
  • Paragrafi 5
  • Paragrafi 6
  • Paragrafi 7
  • Paragrafi 8
  • Paragrafi 9
  • Paragrafi 10
  • Paragrafi 11
  • Paragrafi 12
  • Paragrafi 13
  • Paragrafi 14
  • Paragrafi 15
  • Paragrafi 16
  • Paragrafi 17
  • Paragrafi 18
  • Paragrafi 19
  • Paragrafi 20
  • Paragrafi 21
  • Paragrafi 22
  • Paragrafi 23
  • Paragrafi 24
  • Paragrafi 25
  • Paragrafi 26
  • Paragrafi 27
  • Paragrafi 28
  • Paragrafi 29
  • Paragrafi 30
  • Paragrafi 31
  • Paragrafi 32

Temi

  • Extra