Paragrafi 13
Qua re quis tandem me reprehendat, aut quis mihi iure suscenseat, si, quantum ceteris ad suas res obeundas, quantum ad festos dies ludorum celebrandos, quantum ad alias voluptates et ad ipsam requiem animi et corporis conceditur temporum, quantum alii tribuunt tempestivis conviviis, quantum denique alveolo, quantum pilae, tantum mihi egomet ad haec studia recolenda sumpsero? Atque id eo mihi concedendum est magis quod ex his studiis haec quoque crescit oratio et facultas quae, quantacumque <est> in me, numquam amicorum periculis defuit. Quae si cui levior videtur, illa quidem certe quae summa sunt ex quo fonte hauriam sentio.
Qua re quis tandem me reprehendat,
aut quis mihi iure suscenseat,
- si,
- quantum ceteris ad suas res obeundas, quantum ad festos dies ludorum celebrandos, quantum ad alias voluptates et ad ipsam requiem animi et corporis conceditur temporum,
- quantum alii tribuunt tempestivis conviviis, quantum denique alveolo, quantum pilae,
- tantum mihi egomet ad haec studia recolenda sumpsero?
Atque id eo mihi concedendum est magis
- quod ex his studiis haec quoque crescit oratio et facultas
- quae,
- quantacumque <est> in me,
- numquam amicorum periculis defuit.
- quae,
- Quae si cui levior videtur,
illa quidem certe
- quae summa sunt
- ex quo fonte hauriam
sentio.
Di conseguenza, chi mai potrebbe biasimarmi o chi avrebbe il diritto di adirarsi con me se, per riprendere questi studi, mi sarò ritagliato tanto tempo quanto altri ne dedicano alla cura dei propri affari, alla celebrazione dei giorni di festa in occasione dei giochi, quanto ad altri piaceri e anche solo al riposo spirituale e fisico? Tanto tempo quanto alcuni dedicano ai banchetti prolungati e, infine, al gioco dei dadi o della palla? E questo ancor più mi deve essere concesso poiché, grazie a questi studi, cresce anche la mia capacità di oratore che, piccola o grande che sia, non ha mai abbandonato i miei amici in circostanze di pericolo. E se pure a qualcuno essa sembra ben misera cosa, io senz’altro so bene da quale fonte attingo quei principi che sono importantissimi.