Skip and go to main content
9
IT
EN (English)
NL (Dutch)

Paragrafi 9

Abilita/disabilita sezioni:
Testo normale

An domicilium Romae non habuit is qui tot annis ante civitatem datam sedem omnium rerum ac fortunarum suarum Romae conlocavit? An non est professus? Immo vero eis tabulis professus quae solae ex illa professione conlegioque praetorum obtinent publicarum tabularum auctoritatem. Nam, cum Appi tabulae neglegentius adservatae dicerentur, Gabini, quam diu incolumis fuit, levitas, post damnationem calamitas omnem tabularum fidem resignasset, Metellus, homo sanctissimus modestissimusque omnium, tanta diligentia fuit ut ad L. Lentulum praetorem et ad iudices venerit et unius nominis litura se commotum esse dixerit. His igitur in tabulis nullam lituram in nomine A. Licini videtis.

Testo segmentato

An domicilium Romae non habuit is

  • qui tot annis ante civitatem datam sedem omnium rerum ac fortunarum suarum Romae conlocavit?

An non est professus?
Immo vero eis tabulis professus

  • quae solae ex illa professione conlegioque praetorum obtinent publicarum tabularum auctoritatem. 
  • Nam, cum Appi tabulae neglegentius adservatae dicerentur,
  • Gabini,
    • quam diu incolumis fuit,
  • levitas, post damnationem calamitas omnem tabularum fidem resignasset,

Metellus, homo sanctissimus modestissimusque omnium, tanta diligentia fuit

  • ut ad L. Lentulum praetorem et ad iudices venerit
  • et unius nominis litura se commotum esse dixerit.

His igitur in tabulis nullam lituram in nomine A. Licini videtis.

Traduzione

.

Logo Pro Archia
To the homepage of Pro Archia Paragrafo precedente Apri Paragrafo Paragrafo successivo Apri Temi

Paragrafo

  • Paragrafi 1
  • Paragrafi 2
  • Paragrafi 3
  • Paragrafi 4
  • Paragrafi 5
  • Paragrafi 6
  • Paragrafi 7
  • Paragrafi 8
  • Paragrafi 9
  • Paragrafi 10
  • Paragrafi 11
  • Paragrafi 12
  • Paragrafi 13
  • Paragrafi 14
  • Paragrafi 15
  • Paragrafi 16
  • Paragrafi 17
  • Paragrafi 18
  • Paragrafi 19
  • Paragrafi 20
  • Paragrafi 21
  • Paragrafi 22
  • Paragrafi 23
  • Paragrafi 24
  • Paragrafi 25
  • Paragrafi 26
  • Paragrafi 27
  • Paragrafi 28
  • Paragrafi 29
  • Paragrafi 30
  • Paragrafi 31
  • Paragrafi 32

Temi

  • Extra