Skip and go to main content
1
IT
EN (English)
NL (Dutch)

Paragrafi 1

Abilita/disabilita sezioni:
Testo normale

Si quid est in me ingeni, iudices, quod sentio quam sit exiguum, aut si qua exercitatio dicendi, in qua me non infitior mediocriter esse versatum, aut si huiusce rei ratio aliqua ab optimarum artium studiis ac disciplina profecta, a qua ego nullum confiteor aetatis meae tempus abhorruisse, earum rerum omnium vel in primis hic A. Licinius fructum a me repetere prope suo iure debet. Nam quoad longissime potest mens mea respicere spatium praeteriti temporis et pueritiae memoriam recordari ultimam, inde usque repetens hunc video mihi principem et ad suscipiendam et ad ingrediendam rationem horum studiorum exstitisse. Quod si haec vox huius hortatu praeceptisque conformata non nullis aliquando saluti fuit, a quo id accepimus quo ceteris opitulari et alios servare possemus, huic profecto ipsi, quantum est situm in nobis, et opem et salutem ferre debemus.

Testo segmentato
  • Si quid est in me ingeni, iudices,
    • quod sentio
      • quam sit exiguum,
  • aut si qua exercitatio dicendi,
    • in qua me non infitior mediocriter esse versatum,
  • aut si huiusce rei ratio aliqua
    • ab optimarum artium studiis ac disciplina profecta,
      • a qua ego nullum confiteor aetatis meae tempus abhorruisse,

earum rerum omnium vel in primis hic A. Licinius fructum a me repetere prope suo iure debet.

  • Nam
    • quoad longissime potest mens mea respicere spatium praeteriti temporis et pueritiae memoriam recordari ultimam,
  • inde usque repetens

hunc video mihi principem

  • et ad suscipiendam et ad ingrediendam rationem horum studiorum exstitisse.
  • Quod si haec vox
    • huius hortatu praeceptisque conformata
  • non nullis aliquando saluti fuit,
  • a quo id accepimus
    • quo ceteris opitulari et alios servare possemus,

huic profecto ipsi,

  • quantum est situm in nobis,

et opem et salutem ferre debemus.

Traduzione

Rem eius molestiae f.

Logo Pro Archia
To the homepage of Pro Archia Apri Paragrafo Paragrafo successivo Apri Temi

Paragrafo

  • Paragrafi 1
  • Paragrafi 2
  • Paragrafi 3
  • Paragrafi 4
  • Paragrafi 5
  • Paragrafi 6
  • Paragrafi 7
  • Paragrafi 8
  • Paragrafi 9
  • Paragrafi 10
  • Paragrafi 11
  • Paragrafi 12
  • Paragrafi 13
  • Paragrafi 14
  • Paragrafi 15
  • Paragrafi 16
  • Paragrafi 17
  • Paragrafi 18
  • Paragrafi 19
  • Paragrafi 20
  • Paragrafi 21
  • Paragrafi 22
  • Paragrafi 23
  • Paragrafi 24
  • Paragrafi 25
  • Paragrafi 26
  • Paragrafi 27
  • Paragrafi 28
  • Paragrafi 29
  • Paragrafi 30
  • Paragrafi 31
  • Paragrafi 32

Temi

  • Extra
Il tuo browser non supporta questo elemento audio.