Skip and go to main content
8
IT
EN (English)
NL (Dutch)

Paragrafi 8

Abilita/disabilita sezioni:
Testo normale

Si nihil aliud nisi de civitate ac lege dicimus, nihil dico amplius; causa dicta est. Quid enim horum infirmari, Gratti, potest? Heracleaene esse tum ascriptum negabis? Adest vir summa auctoritate et religione et fide, M. Lucullus; qui se non opinari sed scire, non audisse sed vidisse, non interfuisse sed egisse dicit. Adsunt Heraclienses legati, nobilissimi homines, huius iudici causa cum mandatis et cum publico testimonio venerunt; qui hunc ascriptum Heracliae esse dicunt. Hic tu tabulas desideras Heracliensium publicas, quas Italico bello incenso tabulario interisse scimus omnes? Est ridiculum ad ea quae habemus nihil dicere, quaerere quae habere non possumus, et de hominum memoria tacere, litterarum memoriam flagitare et, cum habeas amplissimi viri religionem, integerrimi municipi ius iurandum fidemque, ea quae depravari nullo modo possunt repudiare, tabulas quas idem dicis solere corrumpi desiderare.

Testo segmentato
  • Si nihil aliud nisi de civitate ac lege dicimus,

nihil dico amplius;
causa dicta est.
Quid enim horum infirmari, Gratti, potest?
Heracleaene esse tum ascriptum negabis?
Adest vir summa auctoritate et religione et fide, M. Lucullus;

  • qui
    • se non opinari sed scire, non audisse sed vidisse, non interfuisse sed egisse
  • dicit.

Adsunt Heraclienses legati, nobilissimi homines,

  • huius iudici causa cum mandatis et cum publico testimonio venerunt;
  • qui hunc ascriptum Heracliae esse dicunt.

Hic tu tabulas desideras Heracliensium publicas,

  • quas Italico bello
    • incenso tabulario
  • interisse scimus omnes?

Est ridiculum

  • ad ea
    • quae habemus
  • nihil dicere,
  • quaerere
    • quae habere non possumus,
  • et de hominum memoria tacere,
  • litterarum memoriam flagitare
  • et,
    • cum habeas amplissimi viri religionem, integerrimi municipi ius iurandum fidemque,
  • ea
    • quae depravari nullo modo possunt
  • repudiare,
  • tabulas
    • quas idem dicis solere corrumpi
  • desiderare.
Traduzione

.

Logo Pro Archia
To the homepage of Pro Archia Paragrafo precedente Apri Paragrafo Paragrafo successivo Apri Temi

Paragrafo

  • Paragrafi 1
  • Paragrafi 2
  • Paragrafi 3
  • Paragrafi 4
  • Paragrafi 5
  • Paragrafi 6
  • Paragrafi 7
  • Paragrafi 8
  • Paragrafi 9
  • Paragrafi 10
  • Paragrafi 11
  • Paragrafi 12
  • Paragrafi 13
  • Paragrafi 14
  • Paragrafi 15
  • Paragrafi 16
  • Paragrafi 17
  • Paragrafi 18
  • Paragrafi 19
  • Paragrafi 20
  • Paragrafi 21
  • Paragrafi 22
  • Paragrafi 23
  • Paragrafi 24
  • Paragrafi 25
  • Paragrafi 26
  • Paragrafi 27
  • Paragrafi 28
  • Paragrafi 29
  • Paragrafi 30
  • Paragrafi 31
  • Paragrafi 32

Temi

  • Extra