Skip and go to main content
11
IT
EN (English)
NL (Dutch)

Paragrafi 11

Abilita/disabilita sezioni:
Testo normale

Census nostros requiris. Scilicet; est enim obscurum proximis censoribus hunc cum clarissimo imperatore L. Lucullo apud exercitum fuisse, superioribus cum eodem quaestore fuisse in Asia, primis Iulio et Crasso nullam populi partem esse censam. Sed, quoniam census non ius civitatis confirmat ac tantum modo indicat eum qui sit census ita se iam tum gessisse, pro cive, eis temporibus is quem tu criminaris ne ipsius quidem iudicio in civium Romanorum iure esse versatum et testamentum saepe fecit nostris legibus, et adiit hereditates civium Romanorum, et in beneficiis ad aerarium delatus est a L. Lucullo pro consule. Quaere argumenta, si quae potes; numquam enim hic neque suo neque amicorum iudicio revincetur.

Testo segmentato

Census nostros requiris.
Scilicet; est enim obscurum

  • proximis censoribus
    • hunc cum clarissimo imperatore L. Lucullo apud exercitum fuisse,
  • superioribus
    • cum eodem quaestore fuisse in Asia,
  • primis Iulio et Crasso
    • nullam populi partem esse censam.
  • Sed, quoniam census non ius civitatis confirmat
  • ac tantum modo indicat
    • eum
      • qui sit census
    • ita se iam tum gessisse, pro cive,

eis temporibus is

  • quem tu criminaris
    • ne ipsius quidem iudicio in civium Romanorum iure esse versatum

et testamentum saepe fecit nostris legibus,
et adiit hereditates civium Romanorum,
et in beneficiis ad aerarium delatus est a L. Lucullo pro consule. 
Quaere argumenta,

  • si quae potes;

numquam enim hic neque suo neque amicorum iudicio revincetur.

Traduzione

.

Logo Pro Archia
To the homepage of Pro Archia Paragrafo precedente Apri Paragrafo Paragrafo successivo Apri Temi

Paragrafo

  • Paragrafi 1
  • Paragrafi 2
  • Paragrafi 3
  • Paragrafi 4
  • Paragrafi 5
  • Paragrafi 6
  • Paragrafi 7
  • Paragrafi 8
  • Paragrafi 9
  • Paragrafi 10
  • Paragrafi 11
  • Paragrafi 12
  • Paragrafi 13
  • Paragrafi 14
  • Paragrafi 15
  • Paragrafi 16
  • Paragrafi 17
  • Paragrafi 18
  • Paragrafi 19
  • Paragrafi 20
  • Paragrafi 21
  • Paragrafi 22
  • Paragrafi 23
  • Paragrafi 24
  • Paragrafi 25
  • Paragrafi 26
  • Paragrafi 27
  • Paragrafi 28
  • Paragrafi 29
  • Paragrafi 30
  • Paragrafi 31
  • Paragrafi 32

Temi

  • Extra