Paragrafi 31
Qua re conservate, iudices, hominem pudore eo quem amicorum videtis comprobari cum dignitate, tum etiam vetustate, ingenio autem tanto quantum id convenit existimari, quod summorum hominum iudiciis expetitum esse videatis, causa vero eius modi quae beneficio legis, auctoritate municipi, testimonio Luculli, tabulis Metelli comprobetur. Quae cum ita sint, petimus a vobis, iudices, si qua non modo humana verum etiam divina in tantis ingeniis commendatio debet esse, ut eum qui vos, qui vestros imperatores, qui populi Romani res gestas semper ornavit, qui etiam his recentibus nostris vestrisque domesticis periculis aeternum se testimonium laudis daturum esse profitetur, quique est <ex> eo numero qui semper apud omnis sancti sunt habiti itaque dicti, sic in vestram accipiatis fidem ut humanitate vestra levatus potius quam acerbitate violatus esse videatur.
Qua re conservate, iudices, hominem pudore eo
- quem amicorum videtis comprobari cum dignitate, tum etiam vetustate,
ingenio autem tanto
- quantum id convenit existimari,
- quod summorum hominum iudiciis expetitum esse videatis,
causa vero eius modi
- quae beneficio legis, auctoritate municipi, testimonio Luculli, tabulis Metelli comprobetur.
- Quae cum ita sint,
petimus a vobis, iudices,
- si qua non modo humana verum etiam divina in tantis ingeniis commendatio debet esse,
- ut eum
- qui vos, qui vestros imperatores, qui populi Romani res gestas semper ornavit,
- qui etiam his recentibus nostris vestrisque domesticis periculis aeternum se testimonium laudis daturum esse profitetur,
- quique est <ex> eo numero
- qui semper apud omnis sancti sunt habiti itaque dicti,
- sic in vestram accipiatis fidem
- ut humanitate vestra levatus potius quam acerbitate violatus esse videatur.
Preservate dunque, giudici, un uomo di tale onorabilità, che vedete comprovata, oltre che dall’autorevolezza dei suoi amici, soprattutto dall’antichità di simili amicizie; un uomo di un ingegno così grande quanto conviene sia stimato quello che vedete essere stato ricercato dai giudizi degli uomini più intelligenti, e che infine si trova in una posizione processuale tale da essere comprovata dal beneficio di una legge, dall’autorità di un municipio, dalla testimonianza di Lucullo e dai registri di Metello. In tale situazione, giudici, se a raccomandare sì grandi ingegni devono valere dei titoli di merito non solo umani ma pure divini, vi chiediamo: un uomo che ha sempre celebrato voi, i vostri generali e le gesta del popolo romano, che anche per questi recenti pericoli interni che hanno minacciato voi e noi promette di dare imperitura testimonianza di gloria, e che appartiene al novero di coloro che sempre presso tutti i popoli sono stati ritenuti sacri e così chiamati, prendetelo sotto la vostra protezione, di modo che appaia ben evidente che egli è stato assolto dalla vostra bontà anziché condannato dalla vostra spietatezza.