Paragraphe 10
Quae cum ita sint, quid est quod de eius civitate dubitetis, praesertim cum aliis quoque in civitatibus fuerit ascriptus? Etenim cum mediocribus multis et aut nulla aut humili aliqua arte praeditis gratuito civitatem in Graecia homines impertiebant, Reginos credo aut Locrensis aut Neapolitanos aut Tarentinos, quod scaenicis artificibus largiri solebant, id huic summa ingeni praedito gloria noluisse! Quid? cum ceteri non modo post civitatem datam sed etiam post legem Papiam aliquo modo in eorum municipiorum tabulas inrepserunt, hic qui ne utitur quidem illis in quibus est scriptus, quod semper se Heracliensem esse voluit, reicietur?
- Quae cum ita sint,
quid est
- quod de eius civitate dubitetis,
- praesertim cum aliis quoque in civitatibus fuerit ascriptus?
- Etenim cum mediocribus multis et aut nulla aut humili aliqua arte praeditis gratuito civitatem in Graecia homines impertiebant,
Reginos credo aut Locrensis aut Neapolitanos aut Tarentinos,
- quod scaenicis artificibus largiri solebant
id huic summa ingeni praedito gloria noluisse!
Quid?
- cum ceteri non modo post civitatem datam sed etiam post legem Papiam aliquo modo in eorum municipiorum tabulas inrepserunt,
hic
- qui ne utitur quidem illis
- in quibus est scriptus,
- quod semper se Heracliensem esse voluit,
reicietur?
Après cela, douterez-vous des droits d’Archias, surtout lorsqu’il est encore inscrit dans d’autres villes qu’Héraclée ? En effet, quand tant d’hommes d’un mérite médiocre, sans profession ou d’une profession peu honorable, obtenaient sans peine, en Grèce, le titre de citoyens ; ce que Rhegium, Locres, Naples ou Tarente prodiguaient tous les jours à des comédiens, est-il croyable que ces villes l’auraient refusé aux vœux d’un poète de génie ! Quoi ? mille autres, non seulement depuis la loi de Silvanus, mais même depuis la loi Papia, se sont glissés, on ne sait comment, dans les registres de nos villes municipales, et Archias, pour avoir négligé de faire valoir son inscription dans ces mêmes villes, pour s’être contenté du titre de citoyen d’Héraclée, sera privé de ses droits ?