Paragraphe 1
Si quid est in me ingeni, iudices, quod sentio quam sit exiguum, aut si qua exercitatio dicendi, in qua me non infitior mediocriter esse versatum, aut si huiusce rei ratio aliqua ab optimarum artium studiis ac disciplina profecta, a qua ego nullum confiteor aetatis meae tempus abhorruisse, earum rerum omnium vel in primis hic A. Licinius fructum a me repetere prope suo iure debet. Nam quoad longissime potest mens mea respicere spatium praeteriti temporis et pueritiae memoriam recordari ultimam, inde usque repetens hunc video mihi principem et ad suscipiendam et ad ingrediendam rationem horum studiorum exstitisse. Quod si haec vox huius hortatu praeceptisque conformata non nullis aliquando saluti fuit, a quo id accepimus quo ceteris opitulari et alios servare possemus, huic profecto ipsi, quantum est situm in nobis, et opem et salutem ferre debemus.
- Si quid est in me ingeni, iudices,
- quod sentio
- quam sit exiguum,
- quod sentio
- aut si qua exercitatio dicendi,
- in qua me non infitior mediocriter esse versatum,
- aut si huiusce rei ratio aliqua
- ab optimarum artium studiis ac disciplina profecta,
- a qua ego nullum confiteor aetatis meae tempus abhorruisse,
- ab optimarum artium studiis ac disciplina profecta,
earum rerum omnium vel in primis hic A. Licinius fructum a me repetere prope suo iure debet.
- Nam
- quoad longissime potest mens mea respicere spatium praeteriti temporis et pueritiae memoriam recordari ultimam,
- inde usque repetens
hunc video mihi principem
- et ad suscipiendam et ad ingrediendam rationem horum studiorum exstitisse.
- Quod si haec vox
- huius hortatu praeceptisque conformata
- non nullis aliquando saluti fuit,
- a quo id accepimus
- quo ceteris opitulari et alios servare possemus,
huic profecto ipsi,
- quantum est situm in nobis,
et opem et salutem ferre debemus.
S’il est en moi, messieurs les juges, quelque talent, dont je sens d’ailleurs toute la faiblesse ; si j’ai quelque habitude de la parole, à laquelle, je ne le cache pas, je me suis pas mal appliqué, si je dois, enfin, quelques succès oratoires à l'étude des arts les plus élevés, à laquelle, je l'avoue, en aucun temps je n'ai répugné, c’est à A. Licinius surtout qu’appartient le droit d’en réclamer l’honneur. En effet, du plus loin que mon esprit peut ressaisir le temps qui n’est plus, et remonter aux premiers souvenirs de mon enfance, je vois Licinius m’introduire et me diriger en premier dans la carrière de ces études. Or, si ma voix formée par ses préceptes et soutenue par ses conseils, fut quelquefois utile, celui dont les leçons m’apprirent à défendre, à sauver les autres, nous devons lui apporter, autant qu'il est en notre pouvoir, l'aide et le salut.
At sint repudiandae.