Paragraphe 30
An vero tam parvi animi videamur esse omnes qui in re publica atque in his vitae periculis laboribusque versamur ut, cum usque ad extremum spatium nullum tranquillum atque otiosum spiritum duxerimus, nobiscum simul moritura omnia arbitremur? An statuas et imagines, non animorum simulacra, sed corporum, studiose multi summi homines reliquerunt; consiliorum relinquere ac virtutum nostrarum effigiem nonne multo malle debemus summis ingeniis expressam et politam? Ego vero omnia quae gerebam iam tum in gerendo spargere me ac disseminare arbitrabar in orbis terrae memoriam sempiternam. Haec vero sive a meo sensu post mortem afutura est, sive, ut sapientissimi homines putaverunt, ad aliquam animi mei partem pertinebit, nunc quidem certe cogitatione quadam speque delector.
An vero tam parvi animi videamur esse omnes
- qui in re publica atque in his vitae periculis laboribusque versamur
- ut,
- cum usque ad extremum spatium nullum tranquillum atque otiosum spiritum duxerimus,
- nobiscum simul moritura omnia arbitremur?
An statuas et imagines, non animorum simulacra, sed corporum, studiose multi summi homines reliquerunt;
- consiliorum relinquere ac virtutum nostrarum effigiem
nonne multo malle debemus
- summis ingeniis expressam et politam?
Ego vero omnia
- quae gerebam
- iam tum in gerendo
spargere me ac disseminare arbitrabar in orbis terrae memoriam sempiternam.
- Haec vero sive a meo sensu post mortem afutura est,
- sive,
- ut sapientissimi homines putaverunt,
- ad aliquam animi mei partem pertinebit,
nunc quidem certe cogitatione quadam speque delector.
.