Skip and go to main content
24
FR
EN (English)
NL (Dutch)

Paragraphe 24

Activer/désactiver les sections :
Texte brut

Quam multos scriptores rerum suarum magnus ille Alexander secum habuisse dicitur! Atque is tamen, cum in Sigeo ad Achillis tumulum astitisset: ‘o fortunate,’ inquit, ‘adulescens, qui tuae virtutis Homerum praeconem inveneris!’ Et vere. Nam, nisi Ilias illa exstitisset, idem tumulus qui corpus eius contexerat nomen etiam obruisset. Quid? noster hic Magnus qui cum virtute fortunam adaequavit, nonne Theophanem Mytilenaeum, scriptorem rerum suarum, in contione militum civitate donavit, et nostri illi fortes viri, sed rustici ac milites, dulcedine quadam gloriae commoti quasi participes eiusdem laudis magno illud clamore approbaverunt?

Texte structuré

Quam multos scriptores rerum suarum magnus ille Alexander secum habuisse dicitur!
Atque is tamen,

  • cum in Sigeo ad Achillis tumulum astitisset:

‘o fortunate,’ inquit, ‘adulescens,

  • qui tuae virtutis Homerum praeconem inveneris!’

Et vere.

  • Nam, nisi Ilias illa exstitisset,

idem tumulus

  • qui corpus eius contexerat

nomen etiam obruisset.
Quid?
noster hic Magnus

  • qui cum virtute fortunam adaequavit,

nonne Theophanem Mytilenaeum, scriptorem rerum suarum, in contione militum civitate donavit,
et nostri illi fortes viri, sed rustici ac milites,

  • dulcedine quadam gloriae commoti

quasi participes eiusdem laudis magno illud clamore approbaverunt?

Traduction

.

Logo Pro Archia
To the homepage of Pro Archia Paragraphe précédent Ouvrir Paragraphes Paragraphe suivant Ouvrir Thèmes

Paragraphes

  • Paragraphe 1
  • Paragraphe 2
  • Paragraphe 3
  • Paragraphe 4
  • Paragraphe 5
  • Paragraphe 6
  • Paragraphe 7
  • Paragraphe 8
  • Paragraphe 9
  • Paragraphe 10
  • Paragraphe 11
  • Paragraphe 12
  • Paragraphe 13
  • Paragraphe 14
  • Paragraphe 15
  • Paragraphe 16
  • Paragraphe 17
  • Paragraphe 18
  • Paragraphe 19
  • Paragraphe 20
  • Paragraphe 21
  • Paragraphe 22
  • Paragraphe 23
  • Paragraphe 24
  • Paragraphe 25
  • Paragraphe 26
  • Paragraphe 27
  • Paragraphe 28
  • Paragraphe 29
  • Paragraphe 30
  • Paragraphe 31
  • Paragraphe 32

Thèmes

  • Lexicon