Skip and go to main content
28
FR
EN (English)
NL (Dutch)

Paragraphe 28

Activer/désactiver les sections :
Texte brut

Atque ut id libentius faciatis, iam me vobis, iudices, indicabo et de meo quodam amore gloriae nimis acri fortasse, verum tamen honesto vobis confitebor. Nam quas res nos in consulatu nostro vobiscum simul pro salute huius urbis atque imperi et pro vita civium proque universa re publica gessimus, attigit hic versibus atque inchoavit. Quibus auditis, quod mihi magna res et iucunda visa est, hunc ad perficiendum adornavi. Nullam enim virtus aliam mercedem laborum periculorumque desiderat praeter hanc laudis et gloriae; qua quidem detracta, iudices, quid est quod in hoc tam exiguo vitae curriculo et tam brevi tantis nos in laboribus exerceamus?

Texte structuré
  • Atque ut id libentius faciatis,

iam me vobis, iudices, indicabo
et de meo quodam amore gloriae nimis acri fortasse, verum tamen honesto vobis confitebor.

  • Nam quas res nos in consulatu nostro vobiscum simul pro salute huius urbis atque imperi et pro vita civium proque universa re publica gessimus,

attigit hic versibus atque inchoavit.

  • Quibus auditis,
    • quod mihi magna res et iucunda visa est,

hunc ad perficiendum adornavi.
Nullam enim virtus aliam mercedem laborum periculorumque desiderat praeter hanc laudis et gloriae;

  • qua quidem detracta, iudices,

quid est

  • quod in hoc tam exiguo vitae curriculo et tam brevi tantis nos in laboribus exerceamus?
Traduction

.

Logo Pro Archia
To the homepage of Pro Archia Paragraphe précédent Ouvrir Paragraphes Paragraphe suivant Ouvrir Thèmes

Paragraphes

  • Paragraphe 1
  • Paragraphe 2
  • Paragraphe 3
  • Paragraphe 4
  • Paragraphe 5
  • Paragraphe 6
  • Paragraphe 7
  • Paragraphe 8
  • Paragraphe 9
  • Paragraphe 10
  • Paragraphe 11
  • Paragraphe 12
  • Paragraphe 13
  • Paragraphe 14
  • Paragraphe 15
  • Paragraphe 16
  • Paragraphe 17
  • Paragraphe 18
  • Paragraphe 19
  • Paragraphe 20
  • Paragraphe 21
  • Paragraphe 22
  • Paragraphe 23
  • Paragraphe 24
  • Paragraphe 25
  • Paragraphe 26
  • Paragraphe 27
  • Paragraphe 28
  • Paragraphe 29
  • Paragraphe 30
  • Paragraphe 31
  • Paragraphe 32

Thèmes

  • Lexicon