Skip and go to main content
18
FR
EN (English)
NL (Dutch)

Paragraphe 18

Activer/désactiver les sections :
Texte brut

Quotiens ego hunc Archiam vidi, iudices, – utar enim vestra benignitate, quoniam me in hoc novo genere dicendi tam diligenter attenditis – quotiens ego hunc vidi, cum litteram scripsisset nullam, magnum numerum optimorum versuum de eis ipsis rebus quae tum agerentur dicere ex tempore, quotiens revocatum eandem rem dicere commutatis verbis atque sententiis! Quae vero accurate cogitateque scripsisset, ea sic vidi probari ut ad veterum scriptorum laudem perveniret. Hunc ego non diligam, non admirer, non omni ratione defendendum putem? Atque sic a summis hominibus eruditissimisque accepimus, ceterarum rerum studia ex doctrina et praeceptis et arte constare, poetam natura ipsa valere et mentis viribus excitari et quasi divino quodam spiritu inflari. Qua re suo iure noster ille Ennius ‘sanctos’ appellat poetas, quod quasi deorum aliquo dono atque munere commendati nobis esse videantur.

Texte structuré

Quotiens ego hunc Archiam vidi, iudices, 

  • – utar enim vestra benignitate,
    • quoniam me in hoc novo genere dicendi tam diligenter attenditis – 

quotiens ego hunc vidi,

  • cum litteram scripsisset nullam,
  • magnum numerum optimorum versuum de eis ipsis rebus
    • quae tum agerentur
  • dicere ex tempore,

quotiens

  • revocatum eandem rem dicere
    • commutatis verbis atque sententiis!
  • Quae vero accurate cogitateque scripsisset,

ea sic vidi probari

  • ut ad veterum scriptorum laudem perveniret.

Hunc ego non diligam,
non admirer,
non omni ratione defendendum putem?
Atque sic a summis hominibus eruditissimisque accepimus,

  • ceterarum rerum studia ex doctrina et praeceptis et arte constare,
  • poetam natura ipsa valere
  • et mentis viribus excitari
  • et quasi divino quodam spiritu inflari.

Qua re suo iure noster ille Ennius ‘sanctos’ appellat poetas,

  • quod quasi deorum aliquo dono atque munere commendati nobis esse videantur.
Traduction

.

Logo Pro Archia
To the homepage of Pro Archia Paragraphe précédent Ouvrir Paragraphes Paragraphe suivant Ouvrir Thèmes

Paragraphes

  • Paragraphe 1
  • Paragraphe 2
  • Paragraphe 3
  • Paragraphe 4
  • Paragraphe 5
  • Paragraphe 6
  • Paragraphe 7
  • Paragraphe 8
  • Paragraphe 9
  • Paragraphe 10
  • Paragraphe 11
  • Paragraphe 12
  • Paragraphe 13
  • Paragraphe 14
  • Paragraphe 15
  • Paragraphe 16
  • Paragraphe 17
  • Paragraphe 18
  • Paragraphe 19
  • Paragraphe 20
  • Paragraphe 21
  • Paragraphe 22
  • Paragraphe 23
  • Paragraphe 24
  • Paragraphe 25
  • Paragraphe 26
  • Paragraphe 27
  • Paragraphe 28
  • Paragraphe 29
  • Paragraphe 30
  • Paragraphe 31
  • Paragraphe 32

Thèmes

  • Lexicon