Paragraphe 20
Activer/désactiver les sections :
Texte brut
Neque enim quisquam est tam aversus a Musis qui non mandari versibus aeternum suorum laborum praeconium facile patiatur. Themistoclem illum, summum Athenis virum, dixisse aiunt, cum ex eo quaereretur quod acroama aut cuius vocem libentissime audiret: ‘eius a quo sua virtus optime praedicaretur.’ Itaque ille Marius item eximie L. Plotium dilexit, cuius ingenio putabat ea quae gesserat posse celebrari.
Texte structuré
Neque enim quisquam est tam aversus a Musis
- qui non mandari versibus aeternum suorum laborum praeconium facile patiatur.
Themistoclem illum, summum Athenis virum, dixisse aiunt,
- cum ex eo quaereretur
- quod acroama aut cuius vocem libentissime audiret:
‘eius
- a quo sua virtus optime praedicaretur.’
Itaque ille Marius item eximie L. Plotium dilexit,
- cuius ingenio putabat
- ea
- quae gesserat
- posse celebrari.
- ea
Traduction
.