Paragraphe 4
Quod si mihi a vobis tribui concedique sentiam, perficiam profecto ut hunc A. Licinium non modo non segregandum, cum sit civis, a numero civium verum etiam, si non esset, putetis asciscendum fuisse. Nam ut primum ex pueris excessit Archias atque ab eis artibus quibus aetas puerilis ad humanitatem informari solet, se ad scribendi studium contulit, primum Antiochiae – nam ibi natus est loco nobili – celebri quondam urbe et copiosa atque eruditissimis hominibus liberalissimisque studiis adfluenti, celeriter antecellere omnibus ingeni gloria coepit. Post in ceteris Asiae partibus cunctaque Graecia sic eius adventus celebrabantur ut famam ingeni exspectatio hominis,exspectationem ipsius adventus admiratioque superaret.
- Quod si mihi a vobis tribui concedique sentiam,
perficiam profecto
- ut hunc A. Licinium non modo non segregandum,
- cum sit civis,
- a numero civium verum etiam,
- si non esset,
- putetis asciscendum fuisse.
- Nam ut primum ex pueris excessit Archias atque ab eis artibus
- quibus aetas puerilis ad humanitatem informari solet,
se ad scribendi studium contulit,
primum Antiochiae
- – nam ibi natus est loco nobili –
celebri quondam urbe et copiosa atque eruditissimis hominibus liberalissimisque studiis adfluenti, celeriter antecellere omnibus ingeni gloria coepit.
Post in ceteris Asiae partibus cunctaque Graecia sic eius adventus celebrabantur
- ut famam ingeni exspectatio hominis,exspectationem ipsius adventus admiratioque superaret.
Si vous m’accordez cette faveur, j’espère arriver à vous convaincre, que non-seulement Archias ne peut être retranché du nombre des citoyens, mais qu’il faudrait même l’adopter comme citoyen, s’il ne l’était pas. A peine Archias était-il sorti de l’enfance et de ces études qui servent ordinairement d’introduction aux belles-lettres, qu’il se livra à l’art d’écrire. Antioche vit ses premiers succès. Né de parents nobles, dans cette ville de tout temps populeuse et florissante, toujours féconde en savants, toujours amie des beaux-arts, il eut de bonne heure la gloire d’éclipser ses rivaux par l’éclat de son talent. Bientôt dans toutes les autres contrées d'Asie et dans toute la Grèce, on se réjouissait tant de sa venue que l'attente créée par cet homme dépassait la renommée de son génie, et sa venue et l'admiration pour lui dépassaient encore cette attente.